Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 15.2.1 | Cic. Fam. 15.2.2 (English) | >>Cic. Fam. 15.2.5 |
15.2.1
S . v . v . b . e . e . q . v . Cum pr . K . Sext . in provinciam
venissem neque maturius propter itinerum et navigationum difficultatem venire potuissem , maxime convenire officio meo reique p . conducere putavi parare ea quae ad exercitum quaeque ad rem militarem pertinerent . quae cum essent a me cura magis et diligentia quam facultate et copia
constituta , nuntiique et litterae de bello a Parthis in provinciam Syriam inlato cotidie fere adferrentur , iter mihi faciendum per Lycaoniam et per Isauros et per Cappadociam arbitratus sum . erat enim magna suspicio Parthos , si ex Syria egredi atque inrumpere in meam provinciam conarentur , iter eos per Cappadociam , quod ea maxime pateret ,
esse facturos .
15.2.2
itaque cum exercitu per Cappadociae partem
eam quae cum Cilicia continens est iter feci castraque ad
Cybistra , quod oppidum est ad montem Taurum , locavi , ut Artuasdes , rex Armenius , quocumque animo esset , sciret
non procul a suis finibus exercitum p . R . esse , et Deiotarum fidelissimum regem atque amicissimum rei p . nostrae , maxime coniunctum haberem , cuius et consilio et opibus adiuvari posset res p .
quo cum in loco castra haberem equitatumque in Ciliciam misissem , ut et meus adventus iis civitatibus , quae in ea parte essent , nuntiatus firmiores animos omnium faceret et ego mature quid ageretur in Syria scire possem , tempus eius tridui , quod in iis castris morabar , in magno officio
et necessario mihi ponendum putavi .
15.2.3
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 15.2.1 | Cic. Fam. 15.2.2 (English) | >>Cic. Fam. 15.2.5 |